monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 32
Sic Pater, Filius et Spiritus sanctus testantur quod omnino non distinguuntur in potestate, quamvis in personis distinguantur, quia simul operantur in unitate simplicis et incommutabilis substantiae. Quomodo? Quoniam Pater est creans scilicet omnia per Verbum, id est per Filium suum in Spiritu sancto; Filius per quem omnia perficiuntur, in Patre et Spiritu sancto; Spiritus sanctus per quem virent omnia, in Patre et Filio.